monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7 > sectio 1 > sectio 4 > sectio > sectio 1 > sectio > sectio > 22
Beda, De Temporum Ratione, XXI. Quae sit feria in Calendis. <<<     >>> XXIII. De aetate lunae si quis computare non potest.

CAPUT XXII. Argumentum de qualibet luna vel feria. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Est etiam vetus argumentum, non modo de Calendarum, verum et de quorumlibet inter Calendas dierum luna vel feria dignoscenda bnf13013.90 repertum, aliquanto quidem gravius ad discendum, sed maiorum tamen nobis auctoritate contrabnf7296.22ditum, atque ideo minoribus nostra aeque solertia tradendum. Si ergo vis scire hoc vel csg250.234 illo die quota sit luna, computa dies a principio mensis Ianuarii usque in diem de quo inquiris, et cum scieris, adde aetatem lunae quae fuit in Calendis Ianuariis; partire omnia per LIX, et si amplibmv343.109 rus XXX remanserint, tolle triginta, csg248.132 et quod superest ipsa est luna diei quam quaeris.
2 Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Calendis Ianuariis usque in diem de quo inquiris; et cum noveris, adde feriam bnf1615.42 r quae fuit die Calendarum Ianuariarum; bav1449.61 v et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem postquam transierit augmentare memento: partire omnia per septem, csg251.79 et quod remanet diem tibi septimanae quae sit ubicunque quaeris ostendet.
3 Quod ita solum sine labore currit argumentum, si numerum mensium singulorum per Calendas, Nonas et Idus memoriter decantare consuescas.
4 Ianuarius in Calendas I, in Nonas V, in Idus XIII.
5 Februarius in Calendas XXXII, in Nonas XXXVI, in Idus XLIIII.
6 Martius in Calendas XL, in Nonas LXVI, in Idus LXXIIII.
7 Aprilis in Calendas XCI, in Nonas XCV, in Idus CIII.
8 Maius in Calendas CXXI, in Nonas CXXVII, in Idus CXXXV.
9 Iunius in Calendas CLII, in Nonas CLVI, in Idus CLXIIII.
10 Iulius in Cal. CLXXXII, in Nonas CLXXXVIII, in Idus CXCVI.
11 Augustus in Calendas CCXIII, in Nonas CCXVII, in Idus CCXXV.
12 September in Cal. CCXLIIII, in Nonas CCXLVIII, in idus CCLVI.
13 October in Cal. CCLXXIIII, in Nonas CCLXXX, in Idus CCLXXXVIII.
14 November in Cal. CCCV, in Nonas CCCIX, in Idus CCCXVII.
15 csg250.235 December in Calendas CCCXXXV, in Nonas CCCXXXIX, in Idus CCCXLVII.
16 Si ergo scire vis, verbi gratia, anno quo per Calendas Ianuarias nona est luna, quota sit luna in Calendas Maias, dicito: Maius in Calendas CXXI; tolle Calendas, remanent CXX; adde IX, fiunt CXXIX; partire LIX, quinquagies novies bini centum decus octus: tolle CXVIII, remanent XI; undecima est luna in Calendas Maias. bav1449.62 r Si vis scire quota est luna in XV Calendas Iunias, dicito: Iunius in Calendas CLII; bmv343.109 v tolle XV Calendas Iunias, remanent CXXXVII; adde IX, fiunt CXLVI; partire per LIX, quinquagies novies bini centum decus octus; tolle CXVIII, remanent XXVIII; vicesima octava est luna in XV Calendas Iunias.
17 Si vis scire quota est luna VII Idus Decembres, dicito: December in Idus CCCXLVII; tolle VII, Idus remanent CCCXL; adde IX, fiunt CCCXLIX; partire per LIX, quinquagies novies quini CCXCV; tolle CCXCV, remanent LIIII; tolle XXX, remanent XXIIII; vicesima quarta est luna bnf1615.42 v die memorato. Iuvat huiusce argumenti usum, si calculator ultima quinquagesimae nonae partis diligentius memoriae commendat: quinquagies novies seni CCCLIIII, quinquagies novies quini CCXCV, quinquagies novies quaterni CCXXXVI, quinquagies bnf7296.23 novies terni CLXXVII, quinquagies novies bini CXVIII, quinquies novies assis IX. Eodem ordine diem septimanae quocunque volueris tempore adiuncto Calendarum Ianuariarum die requiris.
18 Si enim vis scire, verbi gratia, anno quo Calendae Ianuariae quinta feria celebrantur, csg250.236 octavo Calendarum Octobrium die quota feria sit, dicito: October in Calendas CCLXXIIII; tolle VIII Calendas Octobres, remanent CCLXVI; bav1449.62 v adde quintam feriam quae fuit in Calendis Ianuariis, fiunt CCLXXI; partire per VII, septies triceni ducenti decus, septies octoni quinquagies sexies, csg248.133 remanent V; quinta est feria octavo Calendas Octobres.

bav1448.218 bnf2389.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik